True Christian Religion (Ager) n. 475

Previous Number Next Number See English 

475. [IV] QUOD HOMO, QUAMDIU VIVIT IN MUNDO, TENEATUR IN MEDIO INTER CAELUM ET INFERNUM, ET IBI IN AEQUILIBRIO SPIRITUALI, QUOD EST LIBERUM ARBITRIUM.

Ut sciatur, quid et quale liberum arbitrium est, necessum est ut sciatur unde illud. Ex cognita ejus origine imprimis noscitur, non modo quod sit, sed etiam quale est. Origo ejus est ex mundo spirituali, ubi mens hominis a Domino tenetur. Mens hominis est ejus spiritus qui vivit post mortem; et spiritus ejus est continue in consortio cum sui similibus in illo mundo, et spiritus ejus per corpus materiale, quo circumcingitur, est cum hominibus in mundo naturali. Quod homo non sciat quod in medio spirituum sit quoad mentem suam, est quia illi spiritus, cum quibus in consortio est in mundo spirituali, spiritualiter cogitant et loquuntur; spiritus autem hominis, quamdiu est in corpore materiali, naturaliter: ac spiritualis cogitatio et loquela non intelligi nec percipi possunt ab homine naturali, neque vicissim; inde est quod nec videri possint. At cum spiritus hominis in societate cum spiritibus in horum mundo est, tunc etiam in spirituali cogitatione et loquela cum illis est, quia mens ejus interius spiritualis est, sed exterius naturalis, quare per sua interiora cum illis communicat, at per sua exteriora cum hominibus. Per illam communicationem homo percipit res, et analytice cogitat illas; si hoc non foret homini, non plus nec aliter cogitaret quam bestia; ut et, si tolleretur illi omne commercium cum spiritibus, in instanti moreretur. [2] Sed ut possit comprehendi quomodo homo potest teneri in medio inter caelum et infernum, et per id in aequilibrio spirituali, unde ei liberum arbitrium est, paucis dicetur. Mundus spiritualis consistit ex caelo et inferno; caelum est supra caput, et infernum ibi est infra pedes; non tamen usque in medio telluris ab hominibus habitatae, sed infra terras istius mundi, quae etiam ex origine spirituali sunt, et inde non in extenso, sed in apparentia extensi. [3] Inter caelum et infernum est magnum interstitium, quod illis, qui ibi sunt, apparet sicut integer orbis. In hoc interstitium ex inferno exhalat malum in omni copia, et ex caelo vicissim illuc influit bonum, etiam in omni copia. Hoc interstitium est, de quo Abraham dixit ad divitem in inferno, "Inter nos et vos hiatus ingens firmatus est, ut qui volunt transscendere exhinc ad vos, non possint, neque qui ibi ad nos transire" (Luc. xvi. 26). In medio hujus interstitii est omnis homo quoad spiritum suum, unice propter causam, ut in libero arbitrio sit. [4] Hoc interstitium, quia est tam ingens, et apparet illis qui ubi sunt sicut magnus orbis, vocatur Mundus Spirituum. Est etiam plenus spiritibus, quia omnis homo post mortem illuc primum venit, et ibi praeparatur vel ad caelum vel ad infernum, est ibi inter illos in consortio, sicut prius inter homines in priori mundo; nec est ibi purgatorium; hoc est fabula a Romano Catholicis inventa. Sed de illo mundo in specie actum est in opere De Caelo et Inferno (Londini, anno 1758, edito, n. {1}421-535).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church