True Christian Religion (Ager) n. 476

Previous Number Next Number See English 

476. Omnis homo ab infantia, usque ad senectutem mutat loca seu situs in hoc mundo. Infans tenetur in plaga orientali versus septentrionem ibi; et puer, sicut addiscit rudimenta religionis, successive a septentrione recedit ad meridiem; adolescens, sicut incipit ex sua mente; cogitare, fertur versus meridiem; ac postea quando sui judicii et sui juris factus est, secundum incrementa in talibus, quae Deum et amorem erga proximum spectant interius, in meridiem ad orientem; at si favet malo, et illud insorbet, progreditur ille versus occidentem. Omnes enim in mundo spirituali, habitant secundum plagas; in oriente illi qui in bono a Domino sunt, nam ibi est Sol, in cujus medio est Dominus; in septentrione illi qui in ignorantia sunt; in meridie illi qui {2}in intelligentia; et in occidente illi qui in malo. Ipse homo quoad corpus non tenetur in illo interstitio seu meditullio, sed quoad spiritum suum; et sicut hic mutat statum, accedendo ad bonum aut ad malum, ita transfertur ad loca seu situs in hac aut illa plaga, et ibi in consortium venit cum habitatoribus. At sciendum est, quod Dominus non transferat hominem huc aut illuc, sed homo se ipsum diversimode. Si ille eligit bonum, tunc homo simul cum Domino, aut potius Dominus simul cum homine, transfert spiritum ejus versus orientem; si autem homo eligit malum, tunc homo una cum diabolo, aut potius diabolus una cum homine, transfert spiritum ejus versus occidentem. Observandum est, quod ubi hic dicitur caelum, etiam intelligatur Dominus, quia Dominus est Omne in omnibus caeli, et ubi dicitur diabolus, intelligatur infernum, quia omnes ibi sunt diaboli.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church