True Christian Religion (Ager) n. 531

Previous Number Next Number See English 

531. Hoc per sequentes comparationes illustrari potest. Homo ante paenitentiam est tanquam desertum, in quo sunt terribiles ferae, dracones, bubones, ululae, echidnae et haemorrhoides, et in dumetis ibi ochim et tziim, et saltant satyri; at postquam haec industria et opera hominum ejecta sunt, desertum illud potest exarari et excoli in arva, et eis inseminari primum avenae, fabae et linum, et postea hordea et tritica. Et quoque comparari potest cum malitia, quae in copia regnat apud homines, nisi malitiosi secundum leges castigarentur ac punirentur plagis aut morte, nulla urbs consisteret, pariter nullum regnum. Homo eat sicut societas in minima forma, nisi similiter secum ageret spirituali modo, sicut agitur cum malitiosis in magna societate naturali modo, ille post mortem castigaretur et puniretur, et hoc usque eo dum ex timore poenae malum non facit, tametsi nusquam redigi potest ad bonum faciendum ex amore boni.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church