True Christian Religion (Ager) n. 532

Previous Number Next Number See English 

532. [VII.] Quod vera Paenitentia sit explorare non modo acta vitae suae, sed etiam intentiones voluntatis suae. Quod vera paenitentia sit explorare non modo acta suae vitae, sed etiam intentiones suae voluntatis, est quia intellectus et voluntas faciunt acta; loquitur enim homo ex cogitatione, et agit ex voluntate, quare loquela est cogitatio loquens, et actio est voluntas agens: et quia inde sunt loquelae et actiones, indubie sequitur, quod illa duo sint, quae peccant quando corpus. Et quoque potest homo paenitentiam agere a malis quae corpore egerat, et usque cogitare et velle malum; sed hoc est sicut amputare truncum arboris malae, et relinquere radicem ejus in terra, ex qua excrescit eadem arbor mala, et se circum spargit; aliter vero cum etiam radix evellitur, et hoc fit in homine, quando simul intentiones voluntatis suae explorat, et mala per paenitentiam amovet. Homo explorat intentiones voluntatis suae, dum explorat cogitationes suas, nam intentiones se in illis manifestant; quemadmodum dum cogitat, vult et intendit vindictas, adulteria, furta, et testificationes falsas, et cupiditates ad illa, et quoque blasphemias contra Deum, sanctum Verbum et ecclesiam, et sic porro; hic si illuc usque intendit animum, et scrutatur num facturus sit illa si non timor legis et famae obstaret, qui tunc post scrutinium cogitat, quod non velit illa, quia peccata sunt, ille veram et interiorem paenitentiam agit; et adhuc plus dum in jucundo illorum malorum est, et simul in libero faciendi illa, et tunc resistit et abstinet; qui hoc iteratis vicibis excercet, ille jucunda malorum, dum redeunt, ut injucunda percipit, et demum damnat illa ad infernum. Hoc est, quod intelligitur per haec Domini verba, "Quisquis vult invenire animam suam, perdet eam, et quisquis perdiderit animam suam propter Me, inveniet illam" (Matth. x. 39). Ille qui mala voluntatis suae per hanc paenitentiam removet, similis est illi, qui zizania a diabolo inseminata ex agro in tempore evellit, unde semina a Domino Deo Salvatore implantata nanciscuntur liberam humum, et germinant in messem (Matth. xiii. 24-30).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church