2423. Quod Dominus ordine ab interioribus regat universum
Per ideam spiritualem manifestam mihi ostensum est, quod Dominus regat omnes, ita universum, ab interioribus ordine, in qua idea cum essem, apparebant omnes, sicut rudissima vascula, quibus nihil prorsus vitae, proinde nihil virium esset, sed quod omnia intus a Domino disponantur, in ideae hujus repraesentatione data cum essem, etiam spiritus circum me in simili erant, tunc confessi quod prorsus nihil sint, ex se mortui, et solum vita a Domino, quodque ferantur, quacunque Domino beneplaceat, nam tunc manifeste se videbant tales, cum tamen, licet {a} tam crassi, putent in statu suo externo, quod omnia possint. 1748, 28 Junius. @a = quamvis$