Spiritual Experiences (Odhner) n. 2424

Previous Number Next Number See English 

2424. De malo haereditario

Per ideam spiritualem manifeste percepi, simul etiam animae et spiritus, qui aderant, quod malum haereditarium sit a primo homine, per omnes ordine succedentes patres et matres auctum, et quidem per unumquemvis in serie successiva, per propria mala acquisita, quae derivata in liberos, et tandem quisque per se acquisita {a}, ita, quoque manifestatum quod in homine ex malo haereditario nihil sit nisi malum ita multiplicatum. @a h.e. acquisita, quisque per se$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church