2449. Sed iis dicere mihi datum, quod hoc in altera vita nihil sit, nam non opus habent vestibus ut emant eas, non dapibus ut emant, aut conducant, non cibo, omnibus iis non indigent in altera vita, quare talis cupiditas est falsa, at vero accipere a Domino talia, de quibus dictum, et disponere ea secundum usum in tranquillitate et innocentia--hoc {1} reale maximum est, quia conducit ad eorum felicitatem, tales ita dictae imaginationes sunt reales, quia in se realia habent, quare tunc dicere dabatur, et pro vero adhuc dicere datum mihi, quod ex toto corde et tota anima, omne argentum et aurum, quod possideo in mundo, largiri velim aliis, si tales imaginativas opes possidere mihi liceat, modo in vita habens pro corpore, et pro usibus in corpore, absque auro et argento mundi, domicilium, victum, vestes, et quae alioquin quae usus sunt, in vita corporis. 1748, 30 Junius. @1 ms. innocentia hoc$