Spiritual Experiences (Odhner) n. 2450

Previous Number Next Number See English 

2450. De avaritia

Loquutus sum cum spiritibus, de possessione pecuniae absque usu, quidam spiritus tales sunt ex vita corporis, quod possidere velint pecuniam, propter pecuniam, non propter alium usum, quam ut delectentur pecuniis, cum quaesivi propter quem usum, num propter vestes, domos, aut cibum, dixerunt quod propter oblectationem ex visis pecuniis, argento et auro, sic propter nullum usum ex iis; talis cupiditas vocatur avaritia, estque foedissima, quia crassissima, nam pecunia est usus gratia, sicut quicquid possidetur in vita corporis erit usus gratia, pereunte usu, est prorsus mortuum, et cadaver, sic ex fine omnia et singula judicantur, finis est, qui format indolem, finis est, secundum quem in altera vita judicantur, finis est omne in omnibus {1} indolis, finis finium omnium erit Dominus. 1748, 30 Junius. @1 ms. omnis in omnibus; sic etiam in indice ad Avarita, Finis, Indoles, Usus, sed vide 2451 initium$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church