2451. Quod omnia secundum fines judicentur in altera vita
Notum est, quod finis est omne in omnibus cogitationum hominis, omnia quae cogitat, sunt fines medii vario ordine, spectantes ad finem dominantem, seu amorem ejus, inde ejus indoles tota. De his loquutus cum spiritibus, utque ostenderentur dicere datum, quod si quis totum terrarum orbem converteret ad Christianismum, et finis sit sui gloria, sui amor, et simile, tunc nihil mercedis inde in altera vita sortitur, quia finis non fuit amor Domini, aut salus generis humani: et contra, si quis Christianismum persequeretur, et everteret, et tamen ex fine innocente, quod ita putavit bonum, tunc quod remuneretur; hoccanimae et spiritus nolentes admittere, quia apud eos est familiare, si quis praestiterit {1} (2452.) aliquid pro doctrina fidei in vita corporis, quod ideo velit remunerari, qualiscunque finis sit; quare confirmare dabatur, quod diaboli nusquam aliud intendant, quam ut destruant ea quae sunt fidei, et Dominus flectat omnia in bonum, quia bonum inde, non possunt [ii ideo] remunerari; tum quod diaboli tentent hominem graviter in tentationibus spiritualibus, inde tamen regeneratur homo, non ii ideo mercedem possunt accipere; ita qui ex malo fine bonum faciunt, non est illorum; et praeterea dicere datum, si ex bono fine facerent, quod ideo non remunerentur ex merito, sed ex misericordia, quia Dominus illud operatus {2} per eos, et disposuit eos, ut tales esse possint, ita ex Misericordia, @propter Gloriam Ipsius. 1748, 30 Junius.$ @1 ms. praesterit$ @2 J.F.I. Tafel operatur$