2470. Quod homo, ejus ideae naturales, ejus spiritualia, comparanda vasis, quae cedunt
Per ideam spiritualem satis manifeste percepi, quod nihil aliud apud hominem requiratur, quam ut sit vas cedens, hoc est, omnia et singula ejus sint quasi cedentia, et sic semet applicantia, proinde applicata, iis quae a Domino per angelos et spiritus infundantur, sic ut non repugnent seu respuant ea quae infunduntur; ut homo sit non repugnans, sed cedens, opus est, ut in fide sit, utque sit in veritate fidei, sit nihil, nec quicquam ex se agat, sed agi se patiatur, ita agit quasi ex se, cum ineffabili {1} felicitate; in iis quae sunt fidei, et quidem omnibus fidei, in amore proximi, et misericordia, in innocentia, debet esse homo, et singulae ejus ideae, ut sit tale vas, utque frui possit felicitate, seu percipere effectum eorum, quae a Domino per coelos infunduntur. 1748, 1 Julius. Hoc confirmatum ab angelis, qui dicunt se in tali statu esse, quum Domino ita beneplacet. @1 ms. ineffabili$