Spiritual Experiences (Odhner) n. 2471

Previous Number Next Number See English 

2471. Loquutus quoque de iis cum angelis per spiritus proximos, qui dicebant se ita esse velle, quia tunc felicitate ffui possunt, quibus dicere dabatur, quod talia vasa non possint esse, nisi sint in veritate, (veritates sunt omnia et singula quae sunt fidei, sic remotissima a fallaciis, et falsitatibus inde, et aliunde {1}) nam veritas non potest habitare in vase falsitatum, sed omnino in suomet vase, nempe in veritate, quod per ideam spiritualem, tam perspicue perceptum est, ut prorsus nihil dicere contra possent. 1748, 1 Julius. Dabatur etiam spiritibus circum me illud quoque percipere, quod illud verum, quare fassi unanimiter, quod manifeste percipiant, quod ita sit, et quod veritas nusquam possit esse, nisi in suomet vase, et tunc quod sit vas Domini. 1748, 1 Julius. @1 ms. aliund$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church