Spiritual Experiences (Odhner) n. 2476

Previous Number Next Number See English 

2476. Cum quidam dicerent, quod tot revelata confunderent mentem, respondere dabatur, quod si innumerabilia essent, nihil confunderent, sed illuminarent, aliter ac apud eos, qui ex collectaneis deducere volunt spiritualia; ii se confundunt ita multis, ut nihil iis appareat nisi confusum, usque ut nihil credant, at qui in fide sunt, et a veritatibus spiritualibus et coelestibus talia vident, ducente eos Domino, ii nusquam confunduntur, sed illuminantur, nam omnia et singula iis confirmant, quae quoque idea spirituali vidi, sic ut veritatem ejus perciperem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church