2477. De imperscrutabilitate intimiorum et intimorum {1}
Quia nihil non in universo est repraesentatio regni Domini, ita erudiri possumus ab iis, quae coram oculis sunt, etiam de eo, quod intimiora et intima sint imperscrutabilia, nempe solum a corporis humani formatione in utero, a progressione formationis, et eorum quae tunc in tenello corpusculo, nempe quod solum aliqua membra vigeant, et plura absque ulla functione sunt, sicut pulmones, ventriculus, intestina, renes, et alia multa, tunc quoque musculi, et organa sensationis, et tamen talis est formatio, ut spectent sequentia, ut interea crescant, in suos usus, sic per plures menses, spectant omnia et singula usus qui sequuntur, et tunc alia subeunt, quae ministrant, interea aptata ad functiones suas, sicut quoque foramen ovale etc. etc. {2}: haec est repraesentatio intimorum et intimiorum, seu Domini per intima et intimiora, quare imperscrutabilia, nempe quem usum in serie successiva temporis et spatii praestatura haec, quae tamen in se continent seriem sequentium, usque ad ultimum tempus; ita porro in sequenti aetate, spectatur quod sequitur jugi. 1748, 1 Julius. @1 ms. intimiorum$ @2 interlineale supra aptata ...suas$