2400. De statu timoris
Omnes mali spiritus, quicunque usquam sunt, redigi possunt ad humiliationem, sui annihilationem, supplicationem, agnitionem sui, quod spurci sint, et ad omnia quae verae fidei sunt, per timorem, et quo magis quis semet amat, et mundum, eo magis ad agnitionem et confessionem, quia timet sibi {1}, et jacturae eorum, quae tam valde amat, sed is status non est status ipsius reformationis, nam ut primum relabuntur, sibi similes sunt, ut prius fuerunt; quare alii status erunt, qui sunt plures, ut homo, dum absque timore et dolore, seu melancholia, agnoscat illa quae sunt verae fidei, quare Dominus raro timores et eorum species admittit. 1748, 24 Junius. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. sui$