2401. Quod spiritus penes hominem, omnia quae hominis sunt, sciant, possideantque sicut sua
Ex innumeris hoc constat, sed hoc nesciunt spiritus, putant esse sua, et ex suamet memoria id habere, talis est fallacia sensus; ut id scirem adhuc melius, legi linguam Hebraicam coram iis, qui nusquam intellexerunt verbulum ejus linguae, tum etiam prius coram infantibus; illi sciebant linguam istam sicut ego, quod didici id norunt tanquam nossent ii, ad quod cum data iis reflexio, agnoscebant, quod ita se habeat. 1748, 24 Junius.