2408. Quod quidam tales sint in altera vita, quod sub aliorum personis, non sub sua, agant
Fuit quidam, apud me, qui non nisi sub aliis cogitabat {1}, et loquebatur, nempe quod jugiter repraesentabat alios, quos nosse ei contigit, sic suam personam occultabat, tales facile discernuntur, et molesti sunt, idque a vita corporis trahunt, quod semper praeferant alios ita sentientes, et loquentes, ut persuadeant, tum quidam, ut sic melius dolos nectant. @1 ms. cogitatabat$