Spiritual Experiences (Buss) n. 2409

Previous Number Next Number See English 

2409. Quod {1} foeda hominis modo occultentur, ne appareant

A permultis id constare potest, quod in homine nihil nisi spurcum et foedum, in singularissimis sicut in communissimo, et quod spurca et foeda ea occultentur, et sic a Domino, apparere possint sicut boni spiritus, et angeli, quod solum nunc licet ex iis quae {2} in externis contigerunt, quoque sciri, nempe quod gustus tetri mihi ademti sint, cum tamen iis inesset malus gustus, quod notum mihi, imo inductus sapor bonus: sicut quoque ex iis, quod odores jucundi inducantur, et similia, quae in externis ostensa sunt, solum ut confirmationis symbola. 1748, 26 Junius. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. De$ @2 ms. eo quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church