2417. Spiritus mali, qui aderant, dicebant, cum ea percepissem et scriberem, quod nescirent quid misericordia et innocentia, mirati, quod dentur {1}, imo eo usque, ut per repraesentationes suas, substernerent ea sub pedes meos, ita contemserunt; 1748, 27 Junius; ex {2} operatione eorum in me et spiritus qui aderant, scire dabatur, qualis status foret societatis, si tales interessent, tunc sentiebatur quasi quoddam dolorificum laedens, quod fit cum varietate secundum naturam eorum, qui immisericordes sunt, et eorum qui misericordes, quare non simul esse possunt. Quod magis repraesentabatur mihi ab iis, quod ex statu misericordiae incitarentur in crudelitatem, sic misericordia in contrarium apud talis naturae spiritus vertitur. @1 nisi legeris daretur$
@2 ms. Junius ex$