2418. De intellectu et perceptione spirituum malorum et crassiorum, de eo, quod nihil sint
Dictum aliquoties spiritibus quod nihil sint, et quod Dominus omne in omnibus, imo etiam iis dictum et ostensum, quid sit, quod nihil sint [2043-48]; sed usque quidam non volunt intelligere {1}, quidam non intelligunt, quia ideae eorum crassiores, quam ut capiant, ideo id pluries dictabant, quod doctrina fidei absurda sit, quia dictum quod nihil sint, et usque putant quod omne, tum quod possideant omnem vitam et potentiam ut suam et in se; quare cum indignati, hoc regesserunt, quod {2} absurdum doctrina, quod dictum, eos nihil esse, hoc minus tolerant, quam alia doctrinae fidei, et quidem ex amore sui, partim alii ex ignorantia. 1748, 27 Junius. @1 imperfectum in ms.$ @2 ms. ut$