Spiritual Experiences (Buss) n. 2419

Previous Number Next Number See English 

2419. De Loquela Spirituum

Miratus sum diu, quomodo id contigit, quod nunc hic spiritus, nunc ille loquebatur, ad varias distantias, excipiebat unus quum alius finiebat, et quandoque in medio sermone, et sic varie, causa mihi data est scire {a}, quod loquerentur ii, qui afficiebantur quam maxime in sermone, ab ideis, quae erant sermonis, sic transibat ad eos, qui plus aliis afficiebantur, cum enim affectio alicujus excitatur, tunc is excitatur; praeter quod etiam alio modo excitarentur ad loquendum, nempe a spiritibus, qui eos excitabant ex ideis in eos determinatis, ut loquerentur vel secum, vel pro se, vel doli causa, ut fingerent aliam personam, quam substituerent. 1748, 27 Junius. @a h.e. causam mihi datum est scire$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church