Spiritual Experiences (Buss) n. 2420

Previous Number Next Number See English 

2420. Qui misericordiam habent in vita corporis, et qui innocentes sunt, multum accipiunt in altera vita

Ex iis omnibus, quae ab experientia et vita cum spiritibus et angelis, discere datum est, est, quod qui misericordes sint in vita corporis, et quidem paucam modo misericordiam praestent ex corde, quod in altera vita indefinita, sic ineffabilem mercedem recipiant, nempe felicitatem, nam per misericordiam, quia a misericordia, omnis felicitas; et tam multam misericordiam accipiant, in omnibus et singulis, cum felicitate, ut ineffabilis sit, cum perceptione maxima; similiter qui innocentes; nulla comparatio datur, nam exaltantur omnia et singula in altera vita, ubi corpus non urit, et sensualia {1} corporis non imperant, sed perceptioni interiori, ac intimiori, relicti sunt; sed describere ea ad captum hominis est impossibile, quia ignoti quidem dari solet intellectus, non autem perceptio, quare non intellectus ex perceptione, ideo quamdiu corporei, nulla fides. 1748, 27 Junius. @1 ms. sensualia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church