Spiritual Experiences (Buss) n. 2421

Previous Number Next Number See English 

2421. De insania quoddam memorabile

Mihi contigerat aliquoties, quod cum permissum esset spiritibus, ut agerent secundum suas insanias, quod permissum ut agerent per me, sicut ii agerent, nec aliter sciebant, ita saepius, sed datum mihi toties erat, scire quod spirituum esset, non meum, nam percipere id dabatur, et {1} iis dicere, quod ii essent, non ego, quod agnoscebant prorsus ita esse; inde memorabile, quod mihi dicebatur, quod homo qui in fide, possit apparere hominibus quandoque non sicut alius {a}, vel ut dicebant, quod corpore possit insanire, non autem mente aut cogitatione; at vero quod homines qui cooporei sunt, insaniant mente seu cogitatione, seu interius, extrinsecus autem aut corpore possint apparere sicut angeli, modesti et sapientes, ita ut inversum sit, quia inversus ordo. 1748, 27 Junius. @1 ms. dabatur; et$ @a h.e. abnormalis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church