Spiritual Experiences (Buss) n. 2422

Previous Number Next Number See English 

2422. De ebrietate

Loquutus sum cum spiritibus de ebrietate, et ab iis confirmatum, quod peccatum sit enorme, tam quod homo fiat brutum, non amplius homo, quia in intellectuali facultate consistit, quod homo sit homo, ita fit brutum, praeterea quod corpori damnum inferat, sic praecipitet mortem, praeter quod perdat id {1} in luxu quod multis potest esse in usum, 1748, 27 Junius: et {2} iis apparuit tam spurcum ut abhorrerent talem vitam, quam tamen mortales induxerunt sibi ut civilem. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. ea$ @2 ms. Junius et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church