Spiritual Experiences (Buss) n. 2428

Previous Number Next Number See English 

2428. Quod homo et spiritus nihil in interioribus intelligat ex se

Ex idea spirituali repraesentata, ut prius [2423], quod essent ut rudissima vasa, quibus a Domino infunderentur ea quae spiritualia et coelestia essent, ex eadem idea videre mihi et spiritibus dabatur, quod homo et spiritus ab exterioribus istis, talibus vasis, nihil usquam scire minus penetrare possit, quid intus, proinde quae et qualia interiora ejus {1}, nam vasa non id scire possunt ex vasis, sed cum a Domino insinuantur {2} spiritualia et coelestia, et vasa ista externa seu recipientia accommodata sunt ad recipiendum, ut quasi nihil sint, modo accommodata, sic quasi pellucida (secundum ideam spiritualem), tunc {3} scire aliquatenus et percipere datur, quid et quale id est, quod insinuatum. 1748, 28 Junius. @1 nisi legeris$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. insinuatur$ @3 ms. spiritualem: tunc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church