Spiritual Experiences (Buss) n. 2429
2429.
De iis qui confidunt propriae prudentiae
Locutus sum cum animabus, quas novi, quod in vita sua habuerint eam opinionem in se firmam, quod omnia et singula dependeant et fluant ex prudentia eorum,
sicut maxima pars hominum solet habere {1}, cui dicere dabatur, quod ab experientiis permultis si non aliquot centum, quotidie fere recurrentibus, pro certo sciam, quod qui sibi suaeque prudentiae
confidunt, permittatur spiritibus eos ducere, iis persuadere, cupiditatem inducere; ut id cupiat quam maxime, adjiciant confirmantia, sic ut persuasus sit homo, quod nihil verius sit, quam quod is
cogitet, tunc quoque ea quae contradicunt, prorsus vel non vident, vel (2430.) rejiciunt, vel refutant; quod talis spirituum operatio in homines qui sibi suaeque prudentiae fidunt, sit, hoc innumeris
experientiis scire mihi datum est, sic ut veritas sit, cui fides habenda, cum tamen non est nisi permissio malorum spirituum ita homini persuadendi, et cum talis sit homo, quod omnia consilia eorum
{2} ita credita [sint] firme, in ejus et communis rei perniciem tendunt, nam quae a malis spiritibus ut a se, omnia in perniciem {3} tendunt. @1 ms. esse$ @2 ms. ejus$ @3 ms. pernicium$
This page is part of 
© 2000-2001 The Academy of the New Church