2461. De pulchritudine et jucunditate
Cum spiritibus loquutus sum de pulchritudine et jucunditate, quod pulchritudo sit forma, in qua et inde ex qua jucunditas, et quod jucunditates inde similiter in formam redactae sint pulchritudo, et sic in iis, proinde ex iis jucunditates in gradu interiori, hae amaenitates iterum in formam redactae, novam pariunt pulchritudinem, ex quarum iterum varietate, quum in iis, nova amaenitas, quae est intimorum, ita felicitas, ordine sic sunt {1}, et fluunt omnes felicitates in pulchritudine, et sic successive a Supremo, per intima, intimiora, et interiora ad exteriora, ubi sunt naturales et corporeae. 1748, 30 Junius. @ 1 ms. sunt sunt$