Spiritual Experiences (Buss) n. 2462

Previous Number Next Number See English 

2462. De intimioribus et intimis Verbi

Quod ad intimiora et intima Verbi Domini attinet, illa non ita exponi possunt coram oculis humanis, ut interiora, quia ineffabilia sunt, et talia ut nullus intellectus comprehendat, sique dicerentur, vix potuissent apparere ita connexa, ut ea quae in sensu interiori, quia nexus quoque incomprehensibilis et ineffabilis, non secus ac interiora corporis humani, quae oculis non gnaris exposita {1} nequaquam apparent ita connexa, ut constituant hominem, cum tamen si vel unum deficeret, non posset homo vivere corpore, quare inter ea est nexus talis, tametsi non comprehenditur nisi gnaris, ut unum spectet alterum in serie et in ordine, qui {2} est summe harmonicus, tametsi non ita apparet. At vero interiora Verbi sunt ea quae comprehendi possunt, quia ex naturalibus et in naturalibus ea videri possunt, Domino illuminante intellectum; haec ab angelis. 1748, 30 Junius. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. expositis$ @2 ms. ordine; qui$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church