Spiritual Experiences (Buss) n. 2463

Previous Number Next Number See English 

2463. Quidam ex spirituum familiis cogitabant de iis quae scripta nunc sunt [2462], quod incomprehensibilia et ineffabilia, sic quod non nisi ab externis et effectibus videri possit, quod ex talibus oriantur, quae pulcherrimo nexu cohaerent, et mirabili ordine consequuntur, sicut ab iis quae externa sunt hominis, etiam ex actionibus, quod fibrae sint ordine pulcherrimo ita dispositae, ex quibus actio ex tam multis composita existere talis possit: quare eis respondere dabatur, quod neutiquam possint ratiocinari de eo, num ita sit vel non, nisi ea viderint, inque iis fuerint, imo ex iis cogitent, sicut nec homo videre possit, quomodo musculi et fibrae tam innumerae connexae sint, quae sistunt actionem a millibus compositam, nec scire possst, quomodo corpore vivere possit homo, nisi prius inspexerit et notum sibi fecerit musculos, viscera, et plura interiorum corporis, aliter non hic se habet, et velle ratiocinari num ita se habeant, ab externis, cum nusquam interna viderit, aut noverit quod interna sint, minus qualia sint. 1748, 30 Junius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church