2464. Experientia, quod homo et spiritus, angelus, nihil ex se efficiat, sed quod putet ex se facere
Ut scirem quod nihil ex me efficerem, per experientiam ostensum est, quod in eo quod facerem, mihi simul insinuabatur facultas eligendi, insinuata haec facultas erat, et reflexio inde, quod putarent spiritus quod potuissem facere aliud, nam nolebant {a} (erat fractio panis amygdali, et saltus {1}); dicere dabatur, quod non potui aliter, tametsi ex facultate electionis videbatur, quod potuissem aliter; de hoc sermo cum spiritibus, qui putabant usque quod potuisse {2} aliter, sed ostensum etiam est iis, quod [ipsi] non aliter potuissent loqui, et quod facile esset aliter dicere, sed dicere dabatur quod non potuere; percipiebam quod ducerentur, ita experientia una et altera, adhuc, confirmatum, quod ne minimam corporis motiunculam possit homo facere, ex se, sicut nec spiritus. @1 J.F.I. Tafel saltus$ @2 sic ms.; vide indicem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$ @a h.e. nolebant ut id facerem$