2467. Quidam indignati, quod sic nihil essent, et sic se non possent ducere ex semet, quod familiare est fere omnibus spiritibus, praeter optimis, dicebat, quod non vellet, ut id ostenderetur ita manifeste, quod ita duceretur {1} et sic nihil esset, et quod satis si hoc sciat, et possit dicere, quod ita sit, sed respondere mihi dabatur, quod non satis est, sed oportet id credere, scire non est credere, esse debet persuasio veritatis, alioquin non fides veritatis, addens, quod si non persuasus, aut in fide vera, quod sit in tenebris, quia in falsitate, cum tamen de eo fuit opinio quod sciret prae aliis, quare secundum repraesentationem ut prius, mihi visa est exterior ejus capitis pars subtracta ad spiritus superiores, ut inspicerent, quales tenebrae in talibus sunt, qui fidem memoriae solum habent, nec persuasi fide interiore de veritate, narrabant mihi, qui inspicerent, quod tenebrae essent magnae, sicut tenebricosum a crinibus varii coloris, inde constitit, quales tenebrae sint quandoque apud eos, qui modo fidem scientificam habent, et non veram {2}, 1748, 30 Junius. @1 imperfectum in ms.; J.F.I. Tafel diceretur$ @2 semideletum hic sequitur in ms. hoc est, cum Persuasione$