Spiritual Experiences (Buss) n. 2468

Previous Number Next Number See English 

2468. Repraesentatio ea, quod subducatur externa pars capitis, existit solum ex eo, quod iis adimatur societas cum spiritibus in externis, qui correspondent suo modo, quibus ablatis, talis sublevatio cranii, seu exterioris partis capitis apparet, tunc interiora ejus se manifestant, inde exploratur, qualia sunt proxima ejus interiora, seu naturalia, sed hoc rarissime, nam talis exploratio non permittitur, nisi ex causis certis, ut instruantur de iis, quae iis usus cedunt, etiam ex causis, ne laedant talem spiritum, quia tunc non laeditur. 1748, 30 Junius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church