2474. De his cum angelis in sermone fui, et mihi demonstratum, per comparationem cum corpore hominis, quod fides et opera se habeant sicut anima et corpus, opera absque fide, sicut corpus absque anima, proinde {1} sicut cadaver; et quod fides absque operibus, sicut anima nullo corpore praedita; fides cum multa varietate datur, fides solum oretenus, fides scientifice, fides intellectualiter, fides cum persuasione, fides cum persuasione ex amore erga proximum, exinde constare potest, qualis vita inesse possit fidei oretenus, et fidei scientifice, et fidei intellectualiter, nam amor est quae format indolem hominis, et dat ei facultatem ut possit esse vas adplicatum, quomodo sic indoles formatur a fide absque persuasione, et a fide cum persuasione, et a persuasione absque amore erga proximum, et a persuasione cui inest amor erga proximum, sic fides cum operibus charitatis, exinde constare potest. 1748, 1 Julius {2}. @1 ms. proide$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. Junius$