Spiritual Experiences (Buss) n. 2475

Previous Number Next Number See English 

2475. Quod omnia in universa natura sint repraesentationes Regni Domini

Loquutus sum cum spiritibus de vermibus, qui fiunt papiliones, quod sint repraesentationes vitae coelestis, quod nempe vermiculi fuerint, humiles, repentes humi, edentes olera, sic vilissima, et quod interea praeparentur ad coelum quoddam repraesentativum iis conforme, nempe quod sic per nymphas in volatilia animalcula, pulchra, vertantur, et tunc ab humo in aerem, eorum coelum eleventur, volitent, se adplicent suis rosis, mustum earum edant, ludant sua conjugia, ponant ova, et sic fruantur sua felicitate; quod haec repraesentationes sint reformationis et regenerationis hominum humilium satis manifeste constitit; et quod continuentur {1} ea in eorum posteritatem, repraesentat aeternum apud hominem: tunc sermo fuit de aliis, tam {2} in regno animali quam in vegetabili, in genere, quod nihil usquam detur in regnis istis, quod non repraesentat regnum Domini, cum indefinita varietate; quod confirmatum ab angelis. 1748, 1 Julius. Tum, quod alioquin nec quicquam in regnis istis existere, et subsistere possit, inde omnia et singula quae in natura sunt, fluunt, sic ut imagines remotae sint regni Domini. @1 in ms. continuetur in continuentur emendatum$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. tum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church