2482. Addere liceat, quod docti in orbe literato, quia a philosophicis intrare velint in arcana etiam naturalia de anima, et adhuc magis qui in arcana fidei, occoecaverint se, usque adeo, ut nihil postea videant; nec credant, adeo ut qui nihil usquam cogitaverit de iis, et usque lumine naturali pollet, is permultis vicibus doctior sit. 1748, 1 Julius.