2483. De Providentia Domini, quod non solum imperscrutabilis, sed etiam ventura in aeternum, et sic seriem omnium intermediorum {1} simul videat, ex repraesentatione eorum quae in natura
Prius ostensum [2477-79], quod imperscrutabilia sint, quae Domini in intimis et intimioribus, et quod repraesententur ea in homine, [per id] dum concipitur, formatur in ovo, in utero, postea dum nascitur, adolescit {2}, quod omnia et singula ista, in semine contineantur, cum omnibus iis mirabilibus mutationibus, quas subit homo dum primum conceptus, et sic successive, quae omnia sunt series consequentium mirabilissimae cum suis mutationibus intus continuis, et tamen omnia haec continentur, nempe series contingentium, in primo semine inconspicuo, sic ut nihil usquam deficiat in omni serie; cum itaque talis sit series conspicua, et nota in iis, quae intra naturam sunt, et talis (2484.) providentia seu series successivorum, sequitur clare, quod in iis repraesentetur non solum quod imperscrutabilia sint, quae a Domino, in intimis et intimioribus, sed quod perspiciat omnia et singula a principio ad finem, ventura in sua serie [non] interrupta, usque ad finem; nam quodlibet tale est quasi imago providentiae, et praevidentiae Domini, praeter [quod perspiciat] quod a cujusvis parentis indole in omnem posteritatem; ita natura, si eam rite perscrutamur, docere nos potest, quod ita sit, si ex veritate intueamur res, ita ex visibilibus, sed nequaquam tunc debemus ex talibus indicere {3} ad veritates, et sic eas explorare, sed ex veritatibus a Domino revelatis, talia videre ut confirmantia, ita illuminatur homo, si inverso ordine procedit, tunc obscuratur, confunditur, dubitat, et negat. 1748, 2 Julius. @1 ms. intermidiorum$ @2 ms. adolelescit$ @3 sic ms.; J.F.I. Tafel inducere substituit$