Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 248

Previous Number Next Number See English 

248. De Ecclesia Judaica, et de Judaeis. Quod statuta, judicia et leges, quae mandata sunt in Ecclesia Judaica, fuerint quoad partem similia illis quae fuerunt in Ecclesia Antiqua (n. 4449, 4834[? 4835]). Ritus repraesentativi Ecclesiae Judaicae qualiter differebant a ritibus repraesentativis Ecclesiae Antiquae (n. 4288, 10149). Quod ecclesia repraesentativa apud illam gentem instituta fuerit, sed quod in ipsa gente nulla ecclesia fuerit (n. 4899, 4912, 6304). Quod ideo quoad ipsam gentem fuerit repraesentativum ecclesiae, et non ecclesia (n. 4281, 4288, 4311, 4500, 6304, 7048, 9320, 10396, 10526, 10531[? 10535], 10698). Quod gens Israelitica et Judaica non electa fuerit, sed recepta ut ecclesiam repraesentaret, ob contumaciam qua patres eorum et Moses institerunt (n. 4290, 4293, 7051, 7439, 10430, 10535, 10632). Quod cultus eorum mere externus fuerit, absque omni cultu interno (n. 1200, 3147, 3479, 8871). Quod prorsus non sciverint interna cultus, nec scire voluerint (n. 301-303, 3479, 4429, 4433, 4680, 4844, 4897[? 4847], 10396, 10401, 10407, 10694, 10701, 10707). Quomodo considerant interna cultus, ecclesiae et Verbi (n. 4865). Quod interiora eorum fuerint foeda, amoribus sui et mundi et avaritia plena (n, 3480, 9962, 10454-10457, 10462-10466, 10575). Quod ideo illis non detecta fuerint interna ecclesiae, quoniam illa profanavissent (n. 2520, 3398, 3480, 4289). Quod Verbum illis prorsus occlusum sit (n. 3769). Quod videant Verbum ab extra et non ab intra (n. 10549-10551). Quod ideo internum eorum, quando in cultu, occlusum fuerit (n. 8788, 8806, 9320, 9380, 9377, 9962, 10390[? 10396], 10401, 10407, 10492, 10498, 10500, 10575, 10629, 10692[? 10694]). Quod etiam gens illa prae aliis talis fuerit, ut potuisset esse in sancto externo, occluso interno (n. 4293, 4311, 4903, 9373, 9377, 9381[? 9380]). Status eorum tunc (n. 4311). Quod quoque ideo usque ad hunc diem conservati sint (n. 3479). Quod sanctum externum eorum a Domino miraculose elevatum sit in caelum, et sic interiora cultus, ecclesiae, et Verbi ibi percepta (n. 3480, 4309[? 4307], 4311, 6304, 8588, 10492, 10500, 10602). Quod hoc ut fieret, per media externa coacti sint stricte observare ritus in externa forma (n. 3147, 4281, 10149). Quia in sancto externo absque interno potuerunt esse, quod sancta ecclesiae et caeli repraesentare potuerint (n. 3479, 3881, 4208, 6306, 6588[? 8588], 9377, 10430, 10500, 10570). Quod usque sancta illos non affecerint (n. 3479). Quia nihil refert qualis persona est quae repraesentat, quoniam repraesentatio spectat rem, non autem personam (n. 665, 1097, 1361, 3147, 3881, 4208, 4281, 4288, 4292, 4307, 4444, 4500, 6304, 7048, 7539, 8388[? 8588], 8788, 8806). Quod gens illa pejor aliis gentibus fuerit; describitur qualis, etiam ex Verbo utriusque Testamenti (n. 4314, 4316, 4317, 4444, 4503, 4750, 4751, 4815, 4820, 4832, 5057, 5998, 7248, 8819, 9320, 10454-10457, 10462-10466). Quod tribus Jehudae abiverit in pejus quam reliquae tribus (n. 4815). Quam crudeliter tractaverunt gentes ex jucundo (n. 5057, 7248, 9320). Quod gens illa corde idololatra fuerit, ac prae aliis coluerit alios deos (n. 3732, 4208, 4444, 4825, 5998, 6877, 7401, 8301, 8871, 8882). Quod etiam cultus eorum in ipsa gente spectatus fuerit idololatricus, quia externus absque interno (n. 4281, 4825, 8871, 8882). Quod Jehovam modo quoad nomen coluerit (n. 6877, 10559, 10560, 10561, 10566). Et solum propter miracula (n. 4299). Quod erronee cogitent, qui credunt quod Judaei in fine ecclesiae convertendi sint, et reducendi in Terram Canaanem (n. 4847, 7051, 8301). Plura loca e Verbo de illa re allata, quae tamen intelligenda sunt secundum sensum internum, ita aliter quam secundum litteram (n. 7051). Quod Verbum quoad sensum externum propter illam gentem immutatum fuerit, non tamen quoad sensum internum (n. 10453, 10461, 10603, 10604). Quod Jehovah in Monte Sinai apparuerit eis secundum quale eorum, in igne consumente, densa nube, et fumo sicut fornacis (n. 1861, 6832, 8814, 8819, 9434). Quod Dominus appareat unicuivis secundum ejus quale; ut ignis vivificans et recreans illis qui in bono, ac ut ignis consumens illis qui in malo (n. 934, 1861, 6832, 8814, 8819, 9434, 10551). Quod una ejus gentis origo sit ex Canaanitide, et quod binae reliquae ex scortatione cum nuru (n. 1167, 4817[? 4818], 4820, 4874, 4891[? 4899], 4913). Quod per illas origines significatum sit qualis conjunctio illorum cum ecclesia esset, quod nempe sicut cum Canaanitide, et cum scortatione cum nuru (n. 4868, 4874, 4899, 4911, 4913). De statu eorum in altera vita (n. 939, 940, 5057). Quoniam gens illa, tametsi talis, repraesentabat ecclesiam, et quia Verbum apud illam et de illa conscriptum est, ideo Divina caelestia per nomina eorum significata sunt, ut per "Reubenem," "Schimeonem," "Levi," "Jehudam," "Ephraimum," "Josephum," et reliquos. Quod per "Jehudam" in sensu interno significetur Dominus quoad amorem caelestem ac regnum caeleste Ipsius (n. 3654, 3881, 5583, 5603, 5782, 6363). Explicatur propheticum Israelis de Jehudah, in quo agitur de Domino, Gen. xlix. 8-12 (n. 6362-6382[? 6381]). Quod "tribus Jehudae" et "Judaea" significet ecclesiam caelestem (n. 3654, 6364). Quod duodecim tribus repraesentaverint et inde significaverint omnia amoris et fidei in complexu (n. 3858, 3926, 4060, 6335); ita quoque caelum et ecclesiam (n. 6337, 6637, 7836, 7891). Quod significent secundum ordinem quo nominantur (n. 3862, 3926, 3939, 4603 seq., 6337, 6640). Quod duodecim tribus divisae fuerint in duo regna, ut Judaei repraesentarent regnum caeleste, ac Israelitae regnum spirituale (n. 8770, 9320). Quod per "semen Abrahami," "Isaci," et "Jacobi," significentur bona et vera ecclesiae (n. 3773[? 3373], 10445).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church