Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 170

Previous Number Next Number See English 

170. (Ex Arcanis Caelestibus.) De Peccato seu Malo. Quod innumerabilia genera mali et falsi dentur (n. 1188, 1212, 4818, 4822, 7574). Quod sit malum ex falso, quod sit falsum ex malo, ac iterum inde malum et falsum (n. 1679, 2243, 4818). Quid et quale malum falsi (n. 2408, 4818, 7272, 8266[? 8265], 8279). Et quid et quale falsum mali (n. 6359, 7272, 9304, 10302). De malis sua culpa, et de malis non sua culpa (n. 4171, 4172). De malis ex intellectu, et de malis ex voluntate (n. 9009). Praevaricatio, iniquitas, et peccatum, quae differentia (n. 6563, 9156). Quod omnia mala adhaereant homini (n. 2116). Quod homini non auferri possint mala, sed modo homo detineri ab illis, et teneri in bono (n. 865, 868, 887, 894, 1581, 4564, 8206, 8393, 8988, 9014, 9333, 9446-9448, 9451, 10057, 10059). Quod detineri a malo ac teneri in bono fiat a solo Domino (n. 929, 2406, 8206, 10059[? 10060]). Quod sic mala et peccata solum removeantur, et quod hoc fiat successive (n. 9334-9336). Quod hoc fiat per regenerationem a Domino (n. 9445, 9452-9454, 9938). Quod mala secludant Dominum (n. 5696). Quod homo abstinere debeat a malis, ut recipiat bonum a Domino (n. 10109). Quod bonum et verum tantum influant, quantum abstinetur a malis (n. 2388, 2411, 10675). Detineri a malo et teneri in bono, quod sit remissio peccatorum (n. 8391, 8393, 9014, 9444-9450). Signa num remissa sint peccata vel non (n. 9449, 9450). Quod remissionis peccatorum sit aspicere ex bono et non ex malo (n.7697). Quod malum et peccatum sit separatio et aversio a Domino, et quod id per "malum" et "peccatum" significetur in Verbo (n. 4997, 5229, 5474, 5746, 5842[? 5841], 9346); tum quod sit et significetur separatio et aversio a bono et vero (n. 7589). Quod sit et significetur quod contra Divinum ordinem (n. 4839, 5076). Quod malum sit damnatio et infernum (n. 3513, 6279, 7255). Quod non sciatur quid infernum, nisi sciatur quid malum (n. 7181). Quod mala sint quasi gravia, et ex se delabantur in infernum, et quod quoque falsa ex malo (n. 8279, 8298). Quod non sciatur quid malum, nisi sciatur quid amor sui et amor mundi (n. 4997, 7178, 8317[? 8318]). Quod ex illis amoribus sint omnia mala (n. 1307, 1308, 1321, 1594, 1691, 3413, 7255, 7376, 7480[? 7488], 7488[? 7489], 8918[? 8318], 9335, 9348, 10038, 10742). Quod homines quotcunque sunt, nascantur in mala omnis generis, usque adeo ut proprium eorum non sit nisi quam malum (n. 210, 215, 731, 874-876, 987, 1047, 2307, 2308, 3518, 3701, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10731). Quod homo ideo renascetur seu regenerabitur, ut vitam boni recipiat (n. 3701). Quod homo semet in infernum conjiciat, cum facit malum ex consensu, dein ex proposito, et demum ex jucundo (n. 6203). Quod in falsis sui mali sint, qui in malo vitae sunt, sive hoc sciant sive non sciant (n. 7577, 8064[? 8094]). Quod homini malum non {1}appropriaretur, si crederet sicut res se habet, quod omne malum sit ab inferno, et omne bonum a Domino (n. 4151, 6206, 6324, 6325). Quod in altera vita mala removeantur a bonis, et bona a malis (n. 2256). Quod omnes in altera vita remittantur in sua interiora, ita mali in sua mala (n. 8870). Quod malo insit sua poena, et bono sua remuneratio, in altera vita (n. 696, 967, 1057[? 1857], 6559, 8214, 8223, 8226, 9049[? 9048). Quod homo non luat poenam in altera vita propter mala hereditaria, quia non est in eorum culpa, sed propter actualia sua (n. 966, 2308.) Quod interiora mali sint spurca et foeda, utcunque aliter apparent in externa forma (n. 7046). Quod malum tribuatur Domino in Verbo, cum tamen ab Ipso nihil nisi quam bonum (n. 2447, 6073[? 6071], 6992[? 6991], 6997, 7533, 7632, 7677, 7926, 8227, 8228, 8632, 9306). Similiter ira (n. 5798, 6997, 8284, 8483, 9306, 10431). Cur ita in Verbo dicitur (n. 6073[? 6071], 6992[? 6991], 6997, 7632, 7643, 7679, 7710, 7920[? 7926], 8282, 9009[? 9010], 9128). Quid significatur per "portare iniquitatem," ubi de Domino (n. 9937, 9965). Quod Dominus vertat malum in bonum apud bonos, qui infestantur et tentantur (n. 8631). Relinquere homini ex suo libero facere malum, quod sit permittere (n. 1778). Quod mala et falsa per leges permissionis regantur a Domino, et quod permittantur propter ordinem (n. 7877, 8700, 10778). Permissio mali a Domino, quod non sit ut volentis, sed ut non volentis, at quod auxilium ferri non possit urgente fine (n. 7877). -1 appropriaretur pro "approprietur"


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church